monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV

1 Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi vixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari ad Abraham factae promissiones Dei, quod ita scriptum est: "Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra."
Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies vitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi conpleverit; alioquin nescietur quot annos vixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno vitae suae in Charran venerit; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque vixerit, huius solius numerum annorum vitae non commendatum esse memoriae.
2 Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. Iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham, sine numero annorum vitae suae neminem continet.